CANDELIS fasces involuti

CANDELIS fasces involuti
CANDELIS fasces involuti
in sepulchro Numae Pompilii, apud Livium, l. 40. c. 29. Eodem annô --- duae arcae lapideae oeionos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt; operculis plumbo devinctis. Literis Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat; in alteva Numam --- sepultum esse: in altera, libros Numae Pompilii inesse, Eas arcas quum ex amicorum sententia dominus aperuisset; quae titulum sepulchri Regis habucrat, inanis inventa sine ullo vestigio corporis
humani --- in altera duo fasces, candelis involuti, septenos habuere libros, non integros modo, sed recentissimâ specie. Qua de re sic Cassius Hemina, vetustissimus Auctor Annalium, apud Plinium, l. 13. c. 13. Lapidem fuisse ait quadratum, circiter in media arca vinctum candelis quoque versus. In eo lapide insuper libros impositos suisse, etc. Hoc est, funiculis pice vel cerâ illitis, uti habet Gronov. ad Livium. Sic candelio subigi, apud eundem Plinium, l. 33. c. 7. ubi de Minio: Aurô candente fucatum nigreseit --- invenio et calce adalterari --- Solis atque Lunae contactus inimicus: remedium, ut parieti siccato cera Punica cum oleo Liquet facta candens setis inducatur, iterumque admotis gallae carbonibus ad sudorem usque: postea candelis subigatur, ac dein limeis puris, sicut et marmora nitescunt, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”